Salimbene de Adam: Cronica

Pag 54


Dyonisius, non solum propter reverentiam illius doctoris eximii,
qui fuit discipulus apostoli Pauli, verum etiam quia in suo festo
natus sum mundo. Et ita vidi ultimum fratrem quem beatus
Franciscus recepit ad Ordinem; post quem nullum recepit nec
induit. Vidi etiam et primum, scilicet fratrem Bernardum de
Quintavalle, cum quo in conventu Senensi una yeme habitavi;
et fuit intimus meus amicus et michi et aliis iuvenibus de beato
Francisco multa magnalia referebat, et multa bona ab eo audivi
et didici.
Toto tempore vite sue doluit pater meus de meo ingressu in
Ordinem fratrum Minorum nec consolationem accepit, eó quod
filium non habebat qui ei in hereditate succederet. Et conquestus
est imperatori, qui tunc temporis venerat Parmam, quod fratres
Minores sibi filium abstulissent. Tunc scripsit imperator fratri
Helye generali ministro Ordinis fratrum Minorum quod, si caram
habebat gratiam suam, sic exaudiret eum, ut me redderet patri
meo. Receperat enim me frater Helias, quando ad imperatorem
ibat Cremonam, missus a Gregorio papa nono, anno Domini
MCCXXXVIII. Tunc pater meus ivit Asisium, ubi erat frater
Helyas, et imperatoris litteras in manu posuit generalis. Quarum
exordium tale fuit: «Ad Guidonis de Adam fidelis nostri suspiria
mitiganda» et cet. Frater Illuminatus, qui tunc temporis erat
dictator et scriptor fratris Helye, qui etiam omnes pulcras litteras,
que mittebantur a principibus mundi generali ministro,
seorsum in quaterno scribebat, hanc epistolam michi ostendit,
cum processu temporis in conventu Senensi habitarem cum eo.
Qui etiam frater Illuminatus postea fuit minister in provincia
sancti Francisci, postmodum vero, episcopus Asisinás factus,
ultimum diem clausit ibidem.
Lectis igitur imperialibus litteris, statim scripsit frater
Helyas fratribus de conventu Fanensi, ubi habitabam, quod, si
de voluntate mea procedebat, me sine mora per obedientiam
redderent patri meo, alioquin, si cum patre meo ire nolebam,
me karum custodirent sicut pupillam oculi sui. Venerunt itaque
plures milites cum patre meo ad locum fratrum de civitate Fanensi,
ut finem negotii mei viderent; quibus factus fui spectaculum,

Torna all'inizio