Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1839


Abyla separatum et inde Occeanum mole montis ante retentum
in medias exundasse terras angustoque freto Europam ab
Affrica separasse. Sunt preterea qui velint apud Sycilie Pharum
Calpem alium esse.
CALUM seu CHION promontorium Cretense in occiduum
vergens.
CAMBALIDUS Yndie mons est et Caucasi ramus, sub quo
Messalene; et inde mollissimus in Bactrios transitus.
CAMENTA Cypri promontorium est solem spectans
occiduum.
CANASTREUM Macedonie promontorium est, cui Sena
proxima.
CANATUS Citerioris Hispanie mons excelsus est cuius (ut
aiunt) in vertice lacus profunditatis imperscrutabilis, colore niger,
de quo miranda referunt incole. Dicunt enim si quis lapidem
aut aliquid durum in eum iecerit confestim tempestatem
oriri; eiusque in abdito specu palatium esse demonibus, et alia
plura meo iuditio fabulosa.
CANDAVIA mons est Epyri a Dyrrachio distans .LXXVIII. mil.
passuum.
CAPITOLINUS Rome mons est, eo sic dictus quod, cum in eo
fundamenta foderentur edis Iovis, humanum caput inventum
dicitur. Antea quidem Tarpeius dictus est a virgine vestali Tarpeia,
que ibi a Sabinis necata atque sepulta est, et adhuc eius
rupes saxum Tarpeium appellatur. Hunc eundem montem tradiderunt
vetustissimi Saturnium appellatum, et ab eo late Saturniam
terram; et in hoc antiquum etiam fuisse oppidum cui
Saturnia nomen, cuius in longum postea tria mansere vestigia.
Nam Saturni fanum in eius fuit faucibus, et Saturnia porta
quam postea vocavere Pandanam; et quod post edem Saturni
in edificiorum legibus privatis parietes postici muri sunt
scripti.
CAPONTES, vel CATOPEN secundum alis, mons est Scithis
proximus, cuius sub radicibus haud longe a Zimara seu Zizima
dicunt Eufratem oriri.
CARALITANUM promontorium puto Sardinie sit, versus Affricam
tendens.

Torna all'inizio