Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
NASSAMONUM nemus apud Nassamones est, ad quod sunt  
qui velint Herculem accessisse et ibidem oppressisse  
leonem. 
NEMEA silva est inter Argos et Thebas, apud quam regnavit  
Lycurgus. Hec quidem clara est ob leonem ab Hercule  
in eadem superatum et ob agonem annuum in honorem Archemori,  
occisi a serpente dum Hypsypiles nutrix Langiam mostraret  
Argivis, celebratum.  
  
PARTHENIUM nemus est Arcadie in quo quondam Iuppiter  
transformatus in Dianam Calistonem virginem viciavit. Dictum  
enim Parthenium a virginibus que in eo consueverant venationibus  
exerceri. Nam 'parthenias' grece, 'virgo' latine sonat.  
PELIUM nemus apud montem Pelion et ab eo denominatum  
credo, Chironis centauri domicilio clarum. 
PLANCTUS silva est haud longe a Ierosolimis, in quo dudum  
David retinuit exercitum suum. 
PROXINNE silva est Argo propinqua. 
  
SILA Brutiorum est silva. 
STYMPHALIS silva est in Stymphalo monte, in qua Hercules  
Stymphalidas occidit aves. 
  
TEGEA silva est Arcadie in qua Pan Arcadum deus honore  
plurimo colebatur. 
TEMPE nemus est Hemonie inter Ossam et Olympum, cuius  
per medium Peneius amnis a Pindo monte veniens  
discurrit. 
THYMBRA silva est Troie propinqua sacra Apollini, et in ea  
eius templum, Thymbrei Apollinis nominatum, in quo Achilles  
ab Hecuba deceptus per insidias noctu a Paride vulneratus et  
occisus inermis est. Dicitur autem silva hec a thymbra herba  
qua abundat plurimum: hanc autem herbam aiunt latine vocari  
cyanem.  
  
URBS silva est prope Ticinum Gallie Cisalpine.
  |  
  |