Post casum Luciferi, stare nescientis in honore et gloria dignitatis, ubi,
radix malorum omnium et ianua, peccatorum ancilla, superbia tabernaculum
sibi posuerit et tentoria fixerit sue cohortis, vestra circumspectio
plene novit. Et ideo verbis esse opus non arbitror, ubi experientia facti vos
instruit et ipsa notitia reddit doctos. Illud tamen ad vestram duxi notitiam
deducendus, quod domina dominans et imperatrix imperans ac virtutum
virtus humilitas, ancillam fugat, superbiam devertit, tabernaculum diripit
et tentoria fastus sic potenter sua potestate subvertit, quod in brevi, divina
favente clementia, non reperiet locum in terris, que sua temeritate
merente in celestibus habitaculis locum excelsum perdidit, et, quia intelligere
voluerit, fastigium honoris excellentis amisit. Qui legunt intelligant
quod spiritus littere secum ferat.
|
|