Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono pacis

Pag 176


puniendum est; ex iure enim naturali solum in comuni habemus quod
omne peccatum est puniendum. Ergo ius naturale non prefertur iuri positivo
sed potius e converso.
Et dicendum quod principium in quantum huiusmodi simpliciter
loquendo semper prefertur principiato in quantum huiusmodi, licet secundum
quid contrarium esse possit, quia principiatum in quantum huiusmodi
quicquid habet, habet a principio; unde licet qui congnoscit conclusionem
cognoscat plura quam qui cognoscit solum principium, tamen cognitio
principii est nobilior et certior quam cognitio conclusionis. Et licet numerus
premineat unitati quantum ad quantitatem, tamen unitas preminet
numero simpliciter quantum ad nobilitatem. Ius autem humanum derivatur
a iure naturali vel sicut conclusio a principio, puta cum prohibet
homicidium - ius enim naturale prohibet alteri esse nocendum - vel
sicut determinativum a comuni, puta cum precipit tale peccatum tali pena
puniri; ius enim naturale precipit in comuni omne peccatum puniri.
[5] Quarta ratio accipitur ex parte ecclesie catholice cuius bonum
consistit in pace fidelium, sicut bonum corporis consistit in pace membrorum
et bonum domus consistit in pace partium domus.
Ecclesia enim dicitur corpus Christi, iuxta illud Col . 1[,18] «Ipse
est caput corporis ecclesie»; et iterum «Pro corpore eius quod est
ecclesia». Et dicitur domus Dei, iuxta illud I Thim . 3[,15] «In domo
Dei conversari que est ecclesia Dei vivi». Unde secundum Ysidorum
libro VIII Ethimologiarum , ecclesia in greco idem est quod convocatio
in latino, et catholica idem est quod universalis, quia scilicet universi
fideles de universis partibus mundi ad simul sentiendum de universali
bono quod est Deus vocantur in fidei pacificam unitatem; sicut enim
est una fides, iuxta illud Eph . 4[,5] «Una fides», ita est una ecclesia,
iuxta illud Cant . 6[,8] «Una est columba mea» etc.; Glosa: «Magna
catholice laus unitatis». Et ideo bonum ecclesie consistit in pacifica
fidelium unione, sicut dicit collecta «Quibus dedisti fidem largiaris et
pacem»; et alia «Ecclesia tua Spiritu sancto congregata hostili nullatenus
incursione turbetur». Et Act . 9[,31] dicitur «Ecclesia per totam Iudeam
pacem habebat». Iudea enim interpretatur confitens, quod ad confessionem

Torna all'inizio