Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 148

Tomus II


per singulos justitiariatus decretae tibi
provinciae, per justitiarios, autoritate nostra
mandes imponi: viam et modum omnem excogitans,
qualiter taxanda qualitas aequaliter
distribuatur inter universos, et singulos,
ad facultatem cujuslibet debitum habendo
respectum. Sic enim nullus graviter offeret,
quod sub aequalitate persolvet.
Cap. CXXXIII.
Increpando scribit rationalibus suis Apulia, super
mittenda pecunia, et ut obediant nuncio.
Discedentes dudum de regno nostro feliciter,
praesentes ibidem haberi credidimus.
Sed, prout ab experto cognoscimus, utinam
praesentes alicubi seu viventes et validi
crederemur, quin potius [quod dolentes et
verecundi referimus] tanquam si vos et officiales
alios, salutis et vitae nostrae cautos solicitudo
non redderet necessaria, victui nostro
subducitis, ut ne dum honorifice vincere,
sed necessario vivere non possimus. Ad excitandam
igitur vestram et aliorum nostrorum
officialium, tam perniciosam ipsius personae
vestrae desidiam, venerabilem Patensem
Episcopum, fidelem nostrum, in regno providimus
destinandum. Ad cujus adventum
praeter mittentis Imperium, missae personae vos
qualitas moveat: quam velut obsequiis Curiae
nostrae perutilem, a nostris aspectibus separamus

Torna all'inizio