Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 174


Ryccardum de Principatu marescalcum suum, de quibus aliqui sunt inuenti et uinculis
mancipati.
Collecta ubique per Regnum iussu imperiali a iudicibus et tabellionibus demani exigitur.
Rex quondam Iherosolimitanus de Francia rediens et de partibus ultramontanis uenit
Perusium, ubi uenturum expectat dominum papam, cum quo loqui desiderat, quia non uult
se conferre ad Urbem.
Mense Aprilis magister domus Alamannorum de Alamannia ad Imperatorem redit.
Eodem mense Romanorum exercitus super Uiterbium uadit.
In ciuitate Constantinopolitana terremotus magni fuere, per quos ecclesiarum et domorum
uastitas magna fuit.
In Apulie finibus et aliis Regni partibus ad destruendam pestem brucorum innumeram
generale a Cesare edictum exiit, ut singuli de singulis terris in quibus inualuerat pestis illa,
summo mane ante solis ortum deberent capere quatuor tuminos de brucis ipsis, et assignare
quatuor iuratis de terra qualibet ad comburendum sub pena unius uncie auri unicuique, si
ad hoc negligens fuerit uel remissus; et hoc singulis terris precipi mandauit sub pena C.
unciarum auri ad opus fisci imperialis.
Mense Maii dictus Raynaldus dux Spoleti, cum non posset Imperatori sufficientem ponere
rationem aut fideiussoriam cautionem prestare, aput Fogiam iussu Imperatoris captus
est, et custodie traditus, ac bonorum omnium amissione mulctatus; quare Bertoldus frater
ipsius ducis contra Imperatorem in Introduco se recepit.
Eodem mense Romanorum exercitus super Uiterbium uadit, ab hiis de Monte Flascone
iuratoria cautione recepta, ne subsidium aliquod illis de Uiterbio conferre deberent.
Reginus Archiepiscopus ab Imperatore nuntius ad papam uadit, et ueniens ad Sanctum
Germanum, inquisitionem facit fieri de infamibus et suspectis.
Mense Iunii primo die circa meridiem, qui erat dies Dominicus, terre motus magnus
factus est subito in Sancto Germano et per uicina loca, qui die ipso nonnulla ecclesiarum
campanilia, ipsas etiam ecclesias, firmas turres et domos plurimas in ciuitatibus et castellis
euertit, qui quod dictu et auditu mirabile est, terre fundamentis concussis limpidos aquarum
fontes de Sancto Germano in fecis fetulente colorem mutauit, et talis color aquarum per duas
ferme horas durauit, saxa disrupit, propter quod homines timentes uiuos a terra sorberi, in
multa contritione et luctu penitentiam agentes, suas Domino pre timore mortis animas commendabant.
Terre motus iste intonuit die illo et hora predicta, a Capua usque Romam, et
terra mota est. Et tunc de Coliseo concussus lapis ingens euersus est; et quia durauit ultra
mensem terre motus huiusmodi, interdum plus interdum minus, attoniti homines, dimissis laribus
et locis propriis, ne domorum illos ruina contereret, ad agros exibant. Tunc iussu
Landulfi Casinensis abbatis fit ad Casinense monasterium de singulis terris suis processio
generalis discalciatis pedibus in fletu et planctu.
Ea die qua terre motus ipse fuit, Gregorius papa Urbem exiens, uadit Reate; ad quem

Torna all'inizio