Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 784


consecratum est altare maius in honore Sanctae
et Individuae Trinitatis, et Beati Clementis,
cujus corpus honorifice sepultum ibi riequiescit.
Et sunt ibi Reliquiae Sanctorum Apostolorum
Petri et Pauli, quis sanctae recordationis
Papa Adrianus dedit Ludovico Imperatori
cum corpore Beati Clementis excellentissimi
Papae et Martyris gloriosi. Ad dexteram vero
ipsius altaris medii consecratum est altare aliud
in honore omnium Apostolorum, et conditae
inibi sunt Reliquiae Sancti Andreae Apostoli,
Sancti Clementis, Sanctorum Stephani et Laurentii,
Chrysanti et Dariae, quadraginta Martyrum,
Sanctae Romulae, Sanctorumque
Marii et Marthae, et Sanctae Nymphae. Ad
sinistram autem consecratum est altare in honore
Beatissimi Benedicti Patris Monachorum,
et Institutoris coelestis normae, ibique positae
sunt Reliquiae Sancti Stephani Papae, Sancti
Xristi, Sancti Calixti, Hermetis, Chrysanthi
et Dariae, et Sanctorum Cyri et Joannis, quatenus
eorum patrociniis conservetur Ecclesia
ista, in qua eorum per singulos dies celebratur
memoria. In crypta vero quae subtus altaribus
istis est, tria altaria constructa et consecrata
sunt: quorum medium est consecratum
in honore Beatae Mariae Genitricis Dei et Domini
nostri Jesu Christi, dextrum vero in honore
Sanctii Blasii Martyris et Episcopi, sinistrum
autem in honore Sanctissimi Nicolai.
Hae reliquias, quas modo memoravimus, et
alia plures, quas praesenti scripto tradere vitantes
toedium lectoris nolumus, conditae habentur
in Ecclesia, earumque memoria celebratur
in ea ad laudem Domini nostri Jesu Christi,
cum etjam una maiestas eademque divinitas cum
Patre et Spiritu Sancto per infinita saeculorum saecula.
Amen.
Finit prosa. Incipit metrice.

Torna all'inizio