: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 280


mortuus est pater noster et sedimus in solio dignitatis, descendimus
in confinibus occidentis ibique homines habitantes nostro
imperio sine armis se dederunt ab urbe Rome usque ad mare
Occeanum occidentis - alii recipientes nos pacifice, alii prelio
subiugati uolentes itaque ad uos uenire, ut pace habitatores
eorum funditus desolauimus. Nunc autem egredientibus de
Macedonia et per partes Asye transeuntibus Thebei ceperunt
nostro imperio derogare, quorum superbiam fecimus usque ad
puluerem declinare. Vobis autem Athenensibus scribimus, ut
uestros populos dirigatis, cum quibus cupimus nostrum consilium
exercere. Nichilque aliud a uobis petimus exhiberi, ni quod nos
in regem et dominum teneatis. Si autem nostro non uultis
imperio colla submittere, opportebit uos forciores nobis existere."
etc.
De consilio super dictis litteris habito etc.
43. Legentes itaque Athenenses epistulam, ceperunt omnes
altis uocibus inclamare. Achilus autem phylosophus consurgens
in conspectu populi dixit: "Nequaquam uerbis acquiescite Alexandri!"
Populus autem congregatus in unum supplicauerunt Demosteno
phylosopho, ut, quid sibi uideretur, consilio suo aperiret.
Ille igitur erigens se et magnum silencium imponens taliter
locutus est: "Viri conciues nostri! Supplico uobis, ut uerbula
mea pacifice audiatis! Si tales uos sentitis, ut magnitudinem
ualeatis deprimere Alexandri, pugnate cum eo et uerba eius nullatenus
admittatis, sinautem, eius flectimini maiestati. Scitis,
sicut a maioribus nostris audiuimus, Xerxes fuit rex fortissimus
et excelsus, licet multas fuerit iniurias consecutus; tamen multa
dampna est perpessus. Hic autem Alexander innumerabiles
pugnas exercuit, in quibus nullatenus non uictoriam reportauit.
Nonne habitantes Tyrum milites erant fortissimi et in omni
armorum exercicio eruditi? Quid eorum profuit fortitudo? Thebei
sapienciam plurimam retinebant, quibus ex quo erepta est
ciuitas arte pugnandi non modicum ornabatur. Quid autem eis
profuit sapiencia et uigor fortissimus preliorum? Philippenses
quantum pugnauerunt cum Alexandro, succubuerunt tandem ad
impetum armatorum. Nonne intellexistis, quod innumerabiles
ciuitates, ad quas abiit sine pugna et sine altercacione aliqua,
sue sunt supposite maiestati? Ex eo, quod Straxagoram suo
principatu priuauit, contra Alexandrum talia enarratis, bene fecit
Alexander. Culpa enim Straxagore interuenit. Quam sicut audiuimus
Alexandrum sapiencia circumfultum, quod sine culpa minime
Straxagoram eiecissit etc.

1



5




10




15




20




25




30




35




40

Torna all'inizio