predicti monasterii invadere, seu homines liberos vel servos distringere 
[.....], seu molestare audeat, absque legali iudicio, neque 
pensione[m] ab eis iniuste exigat. Si quis igitur huius nostri 
precepti confirmacione[m], seu munburdi tuicione[m] aliquando infringere 
conatus fuerit, sciat se compositurum auri optimi libras 
centum, medietatem Camere nostre, et medietatem abbati predicti 
monasterii. quod ut verius credatur, diligenciusque ab omnibus 
observetur, presentem paginam, manu propria roborantes, anuli nostri 
impressione inferius insigniri iussimus. Signum domni secundi 
Ottonis serenissimi imperatoris [M] et invictissimi augusti). Iohannes 
cancellarius, ad vicem domni Petri [.....] episcopi et archicancellarii, 
recognovi Data nonas iulii, anno Dominice 
incarnacionis .DCCCCLXXXI., indiccione .VIIII., regni domni secundi 
Ottonis .XX., imperii vero .XIII. Actum in villa Ticliniano, 
feliciter. 
PRECEPTUM DE SORA ET VALLE SORANA ET VALVA. 
(IN nomine sancte et individue Trinitatis. Otto, divina favente 
clemencia, imperator augustus. Si ea, que sanctis iniuste sunt 
ablata restituerimus, ad salutem nostre anime provenire non diffidimus. 
quapropter omnium fidelium sancte Dei Ecclesie, nostrorumque 
presencium, ac futurorum comperiat universitas [.....] 
monasterium Sancti Vincencii Iohannes venerabilis abbas, nostram
  |  
  |