Curis  est Sabine hasta. Unde Romulus Quirinus, quia eam 
ferebat, est dictus; et Romani a Quirino Quirites dicuntur.  
Quidam eum dictum putant a Curibus, quae fuit urbs opulentissima  
Sabinorum. 
 Curitim  lunonem appellabant, quia eandem ferre hastam  
putabant. 
 Curiales  eiusdem curiae, ut tribules et municipes. 
 Currules equi  quadrigales.  
 Curiata  comitia a curiis sunt appellata. 
 Centurionus  antea, qui nunc centurio, et curionus et decurionus  
dicebantur. 
 Cur[r]ules  magistratus appellati sunt, quia curru vehebantur. 
 Curia tifata  a Curio dicta est, qui[a] eo loco domum habuerat. 
 Cura  dicta est, quasi coreda, vel quia cor urat.  
 Cum imperio est  dicebatur apud antiquos, cui nominatim 
a populo dabatur imperium.  
 Cum potestate est  dicebatur de eo, qui a populo alicui negotio  
praeferebatur.  
 Cuniculum,  id est foramen sub terra occultum, aut animali,  
quod simile est lepori, appellatur, cui subterfossa terra  
latere est solitum, aut a cuneorum similitudine, qui omnem  
materiam intrant findentes. 
 Clunaclum  cultrum sanguinarium dictum, vel quia ad clunes  
dependit, vel quia clunes hostiarum dividit.  
 Cumerum  vas nuptiale a similitudine cumerarum, qute fiunt  
palmeae vel sparteae ad usum popularem, sic appellatum. 
 Culcita,  quod tomento inculcatur appellata.  
 Culcitula  fusticulus quidam ligneus in sacris dicebatur. 
  |  
  |