Piacularis porta  Romae dicta propter aliqua piacula, quae  
ibidem fiebant.  
 Pigere  interdum pro tardari, interdum pro poenitere poni  
solet.  
 Pangere  figere, unde plantae pangi dicuntur, cum in terram  
demittuntur; inde etiam versus pangi vel figi in cera  
dicuntur.  
 Pegnides  Musae dictae sunt a fonte, quem Pegasus ictu  
ungulae fingitur aperuisse. Ob quam causam et Graece appellatae  
sunt ippokrenai.  
 Pipatio  claraor plorantis lingua Oscorum.  
 Pepteides  Musae a fonte Macedoniae dictae propter liquoris  
eius unicam subtilitatem.  
 Petissere  petere.  
 Pitpit  Osce quicquid.  
 Picena  regio, in qua est Asculum, dicta, quod Sabini cum  
Asculum proficiscerentur, in vexillo eorum picus consederit.  
 Perditum  est, quod interit et recuperari non potest.  
 Perbitere  Plautus (Pseud. 778, Rud. 495) pro perire posuit.  
 Pergere  dicebant expergefacere.  
 Pergite  agite. Vergilius (Ecl. 6, 13): “Pergite Pierides.”  
 Pergraecare  est epulis et potationibus inservire. Titinnius 
(175): “Hominem inprobum, nunc ruri pergraecatur.”  
 Permissus  appellatur aries, qui anuis conpluribus tonsus  
non est. 
  |  
  |