oraverunt. Nam, sicut dicit Augustinus, «impossibile est multorum
preces non exaudiri». Forma autem litterarum, quam
dabat, erat huiusmodi, mutatis vocabulis personarum ut congruum
erat:
Dilectis in Christo amicis fratrum Minorum atque devotis domino
Iacobo de Buxolis et domine Mabilie, uxori eiusdem, nec non et Anselixe,
predictorum dilecte filie, frater Iohannes, Ordinis fratrum Minorum generalis
minister et servus, salutem et pacem in Domino sempiternam.
Devotionem, quam ad Ordinem nostrum vos habere pia fratrum relatione
cognovi, affectu sincere caritatis acceptans ac dilectioni vestre
vicissitudinem rependere cupiens salutarem, vos ad universa et singula
nostre religionis suffragia tam in vita quam in morte recipio, plenam
vobis bonorum omnium tenore presentium participationem concedens,
que per fratres nostros ubicumque terrarum morantes operari dignabitur
clementia Salvatoris. Valete in Domino bene semper! Datum
Ferarie VIII° Idus Septembris anno Domini millesimo CCLIIII.
Et nota quod has litteras nisi petentibus dare nolebat, et
nisi essent qui petebant Deo et Ordini vere devoti et benefactores
precipui aut esse disponerent.
De libris fratris Bonaventure, qui fuit generalis minister.
Item frater Iohannes de Parma dedit licentiam fratri Bonaventure
de Balneo Regis, ut Parisius legeret; quod nunquam alicubi
fecerat, quia bacellarius erat nec adhuc cathedratus. Et
tunc fecit lecturam super totum Evangelium Luce, que pulchra
et optima est. Et super Sententias IIII libros fecit, qui usque
in hodiernum diem utiles et sollemnes habentur. Currebat tunc
annus millesimus CCXLVIII. Nunc autem agitur annus Domini
MCCLXXXIIII. Fecit etiam processu temporis et alios multos
libros, qui habentur a multis.
|
|