Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 190

Tomus I


complementum, triumphaliter pro nostro et
communi honore principum, penitus pervenire.
Quia vero pridie auditis rumoribus,
nationes Barbariae Tartarorum, quod regnum
Ungariae subitis aggressibus invasissent,
cogitavimus proximo ardente pariete, rebus
nostris consultius succurrendum: ad haec prompta
exposita voluntate, velut qui cum proprio
suadente negotio, tum totius Christianitatis
subsidio, et tuitione Catholicae fidei requirente:
ad quam tuendam, ex commissa nobis Imperialis
officii dispensatione, tenemur et debemus
inimicis fidei Christianae totis viribus obviare.
Sed summa necessitas, necessariae causa
dilationis induxit, ut rem tam arduam
Imperii, nos principaliter et specialiter contingentem,
bellicis tot armorum laboribus, in
effusionem Germanici sanguinis acquisitam,
et ad finem proximum Germanis ensibus
jam deductam, non deberemus obmittere propter
brevissimam moram temporis
imperfectam: ut quod esset deterius et facile
contingeret, Italicis gentibus in absentia
dominorum suorum utentibus more suo, tantus
labor, et effusae divitiae pro recessu nostro
in irritum reciderent, et recidiva negotii,
graviora nobis et Imperio iterata pericula remanerent.
Aliud etiam urgens et evidens impedimentum
occurrit, quod crescente inter nos
et Romanum pontificem, ab olim orto dissidio,

Torna all'inizio