tamen et "Argeus"). 24 Quod et in Latinis inuenitur i longa
ante u consonantem, ut "nominatiuus", et in preteritis, "audiui".
25 In Latinis autem non solum his utimur, sed etiam aliis, et una
quidem in rius, ria, rium, ut "hereditarius", "uxorius", "ptisanarium".
26 In hac forma sunt que a propriis deriuantur, ut "Catilinarius",
aut a dignitate , ut "pretorius", "questorius", aut ab his rebus
in quibus sunt, ut "collarium", "plantarium", "mensorium", aut
de quibus sunt, ut "agraria lex", aut ex his quas habent, ut "uinaria
cella" (que uinum habet), "armarium" (in quo arma), "armentarium"
(in quo armenta), "rosarium", "auiarium" et cetera, ab officiis
quoque, ut "cerarius", "mercennarius", "hostiarius", "erarius".
27 In nus quoque terminantium, forme et significationes sunt diuerse;
nam inuenitur a longa ante nus , ut "Romanus", e longa, ut
"terrenus", i longa, ut "Camerinus", uel breuis, ut "faginus",
"crastinus", u longa, ut "tribunus", l etiam, uel r , ut "ficulnus",
"diurnus". 28 Significatio quoque diuersa est, quia alia sunt
possessiua, ut "Cesarianus", "Pompeianus miles", alia etiam
patriam significant, ut "Romanus", "Alexandrinus ciuis" uel "ager".
|
|