palam est Silvestrum non possedisse, hoc est Constantinum
non tradidisse possessionem, haud dubium erit
ne ius quidem, ut dixi, dedisse possidendi, nisi dicitis
ius quidem datum, sed aliqua causa possessionem non
traditam. Ita plane dabat, quod minime profuturum
intelligebat? Dabat, quod tradere non poterat? Dabat,
quod non prius venire in manus eius, cui dabatur, possibile
erat, quam esset extinctum? Dabat donum, quod
ante quingentos annos aut nunquam valiturum foret?
Verum hoc loqui aut sentire insanum est.
III
X. 34 Sed iam tempus est, ne longior fiam, cause adversariorum
iam concise atque lacerate letale vulnus
imprimere et uno eam iugulare ictu. Omnis fere historia,
que nomen historie meretur, Constantinum a puero
cum patre Constantio christianum refert multo
etiam ante pontificatum Silvestri, ut Eusebius, Ecclesiastice
scriptor historie, quem Rufinus, non in postremis
doctus, in Latinum interpretatus duo volumina de
evo suo adiecit, quorum uterque pene Constantini
temporibus fuit. Adde huc testimonium etiam Romani
pontificis, qui his rebus gerendis non interfuit, sed
prefuit, non testis, sed auctor, non alieni negotii, sed
sui narrator. Is est Melchiades papa, qui proximus fuit
|
|