2. Praeterea, animae sanctorum expectant stolam corporis; unde dictum est eis,
Apoc. 6, 11, «ut expectarent adhuc modicum tempus, donec compleantur conservi
eorum». Sed expectatio est spei. Ergo ipsi habent spem.
SED CONTRA: «cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est»,
1 Corinth. 13, 10. Sed spes ex parte est, quia est de non habitis. Ergo cum sanctis
venerit quod perfectum est, videtur quod spem non habeant.
Quaestiuncula III
1. VIDETUR quod nec patres qui erant in limbo, spem habuerint. Quia «spes
quae differtur, affligit animam», ut dicitur in Prov. 13, 12. Sed in sanctis patribus
qui erant in limbo, non erat aliqua afflictio. Ergo non habebant spem.
2. Praeterea, spes procedit ex meritis. Sed ipsi non erant in statu merendi; similiter
nec illi qui sunt in purgatorio. Ergo non habent spem.
SED CONTRA, quicumque cupit aliquid quod nondum habet, expectat illud. Sed
patres qui erant in limbo, cupiebant beatitudinem, quam nondum habebant.
Ergo expectabant illam; ergo habebant spem.
Quaestiuncula IV
1. Ulterius. VIDETUR quod etiam damnati et daemones habeant spem. Iob 40, 28,
dicitur de ipso: «Spes eius frustrabitur eum». Ergo habet spem.
2. Praeterea, sicut fides est informis, ita et spes. Sed habent fidem informem.
Ergo et spem.
SED CONTRA, spes non est de impossibili. Sed daemones et damnati, cum sint in
malitia obstinati, non possunt pervenire ad vitam aeternam. Ergo non possunt
habere spem.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod Christus non habuit spem:
quia spes imperfectionem importat, cum fundetur supra agnitionem aenigmaticam;
nihil autem imperfectionis ex parte perfectionum animae fuit in Christo;
et ideo non fuit in ipso spes.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod spes sumitur ibi pro expectatione praemii
accidentalis, de quo non est proprie spes, quae habet Deum pro obiecto; et ideo
non sequitur quod Christus proprie spem habuerit.
Et similiter dicendum ad secundum: quia gloria corporis non est principalis in
beatitudine.
|
|