Petrus Damiani: Epistulae

Pag 355


afferunt, dum altiora gestiunt nosse, quam capiunt, potius aciem suae
mentis optundunt, quia ipsum lucis auctorem offendere non pavescunt.
Haec igitur questio quoniam non ad discutiendam maiestatis divinae
potentiam, sed potius ad artis dialecticae probatur pertinere peritiam, et
non ad virtutem vel materiam rerum, sed ad modum et ordinem disserendi
consequentiamque verborum non habet locum in aecclesiae sacramentis,
quae a secularibus pueris ventilatur in scolis. Non enim ad fidei
regulam vel morum pertinet honestatem, sed ad loquendi copiam verborumque
nitorem. Quamobrem sufficiat nobis brevi compendio fidem
defendere, quam tenemus, sapientibus autem huius saeculi, quae sua sunt,
cedimus. Habeant, qui volunt, litteram occidentem, dummodo per Dei
misericordiam spiritus a nobis vivificans non recedat.
Constat itaque Deum omnipotentem sic omnia saecula in aeternae
sapientiae suae thesauro concludere, ut nec ad se quid accedere, nec a se
quicquam per temporum valeat momenta transire. In illa igitur ineffabili
suae maiestatis arce persistens, sic omnia in praesentiae suae constituta
conspectu uno ac simplici contemplatur intuitu, ut sibi nunquam penitus
vel praeterita transeant, vel futura succedant. Cui dum semper esse atque
idem esse est per aeternitatem, dum omne, quod labitur, circumscribit,
intra semetipsum omnium cursus temporum claudit. Et sicut intra se sine

Torna all'inizio