Require in li. Vir. , c. Esculapius. Sed, ne per plura c.80r.a
exempla curram, quis non videt has omnes demonum esse
fallacias?. Qui, cum interdum revelante Lucis Angelo seu
per acumen ingenii vel sciencie aliquod videant futurum
bonum, illi se id facturos vel prodigiis, vel sompniis, vel
oraculis pollicentur, si eis templa, divinus honor et sacrificia
tribuantur. Ex hoc igitur plurima templa demonibus
sunt construscta, hinc eis sacrate sunt ymagines hostiarum
que greges ad ipsorum cultum sepius mactabantur. Ob hoc
dyabolus in tantam superbiam elatus est, quod ausus fuerit
vero Deo dicere quod, genuflexus, ipsum adorare sibique
daret omnia regna mundi, prout scripsit Matheus Evangelista
in quarto capitulo et Lucas similiter in IV. Et ne fiat
discursus in infinitum, unico exemplo cunctas demonum
lusiones aperiam. Iuno a cinctis gentilium peritissimis dicebatur
Regina deum, dea quidem potencie ac regnorum.
Nec tamen potuit dilectam tueri Cartaginem, ubi arma eius
et currus fiut, nec exosis potuit obesse Romanis, quamquam
‘progeniem Troiano a sanguine duci audierit, Tiriasque verteret
arces’. Require in li. Mulier c. Circe et c. Medea, et
in li. Vir. c. Tages et c. Arruns .
|
1
5
10
15
20
|