Paulus I Papa: Epistolae

Pag 532


deprecamur potentiam, ut ipse protector noster et cum eius angelis dignetur praecellentissimam
christianitatem vestram tueri et gubernare, [ ut] in celestibus regnis
cum sanctis et electis, qui ab initio mundi placuerunt Deo, multipliciter consequaris
mercedem; destinantes quidem, nos esse certiores, vestra scire iubeat a Deo protectam
excellentiam, quid erga vos aut christianam gentem vestram agere videmini
et quomodo Deus noster vestros ac nostros humiliavit inimicos, et, ut fati sumus,
certos nos, sicut desideramus, de vestra prosperitate et laetitia reddere iubeatis.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
--------------------------------------------------------------------------------------------------------
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO ET NOSTRO SPIRITALI CONPATRI,
PIPPINO REGI PRANCORUM ET PATRICIO ROMANORUM PAULUS PAPA.
Praemissis nostris apicibus affatibus per Droctegandum et Vulfardum, Deo
amabiles, fidelissimos vestros missos, visi sumus inpensius depraecamus eximiam excellentiam
vestram, ut nos certiores atque laetiores reddere annueretis de vestra amplissima
sospitate et de eo, quo profecti estis, itinere, qualiter erga vos Dominus esset
operatus; et, dum tanto evoluto tempore nullam a vobis responsionis seriem de huiuscemodi
re agnovimus, vehementer noster adtritus est animus. At vero per diversos
ex ipsis regionibus liminibus apostolorum advenientes peregrinos didicimus, sospitem
te ad propria, praecellentissime fili et spiritalis compater, esse annuente Deo reversum;
unde magno gaudio noster animus relevatus est.
Quapropter destinatis praesentibus nostris apostolicis syllabis visitationis causa
obnixae petimus, ut dignetur sublimis vestra excellentia quantotius nos de amplissima
incolomitatis vestrae sospitate laetos reddere, significans, christianissime fili et spiritalis
conpater, qualiter erga vos et excellentissimam filiam et spiritalem nostram
commatrem et eximios filios agatur, ut noster animus maxima iocunditatis exultet
laetitia; quoniam nimio desiderio fervescimus, vestram sedule addiscere sospitatem
et de vestro gaudio exultare; quoniam vestra salus exaltatio est sanctae matris
vestrae ecclesiae et prosperitas vestra nostra esse probatur laetitia.

Torna all'inizio