Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 440

Tomus I


gratia tibi proinde grata cordis nostri affectione
promittimus, et tuae sinceritatis obsequia,
in retributionem nostrorum examine magnifice
disponimus et munifice compensare. Tu
igitur honorem nostrum ubilibet solida magnanimitate
procurans, sic studeas futuros actus
tuos continuare prae caeteris, ut gratiae nostrae
fructum, quem erga te, de praecedentium
servitiorum exhibitione [concepimus, in posterum
ex prosecutione sequentium
protendamus.]
Cap. XXXV.
Comiti super eodem vel quasi.
Inter gratitudines alias, quae votis nostris
accedere potuerunt, illam habuit Serenitas
nostra praecipuam, quod marchia Anconitana
et Firmana praecipua civitas, quam
aemulorum nostrorum falsa suggestio a beneplacitis
nostris aberrare coegerat, tuae
interpositione virtutis, ad viam rectitudinis,
et ad cultum nostrae fidei se convertit. Ex
quo praeter alia tuae devotionis obsequia, quae
te in conspectu nostrae Majestatis clarificant,
haec specialiter te clariorem efficiunt, et nostris
obnixe visceribus impresserunt. Licet igitur

Torna all'inizio