Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 235


sunt magne et quedam parve, secundum dignitatem vel hominum
parvitatem; quedam solvuntur subito et reparantur et super summarios
deferuntur; quedam dissolvi non possunt sed in curribus deferuntur.
Minoribus autem in curru ad deferendum unus bos, maioribus
tres vel quatuor vel etiam plures, secundum quod magna est,
sufficiunt ad portandum. Quocumque vadunt sive ad bellum sive
alias semper illas deferunt secum.
<7>. In animalibus sunt divites valde, in camelis, bobus, ovibus,
capris; de equis et iumentis tantam multitudinem habent, quantam
non credimus habere alium totum mundum; porcos et bestias
alias minime habent.
<8>. Imperator, duces et alii magnates in auro et argento et serico
et lapidibus pretiosis et gemmis multum abundant.

De cultu, de iis que credunt esse peccata,
de divinationibus et purgationibus et ritu funeris. <Cap.> III.


<1>. Dicto de hominibus supponendum est de ritu, de quo tractabimus
in hunc modum: primo dicemus de cultu, secundo de

Torna all'inizio