Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 563


et cordatos utiliores esse ad bellum, quam timidos. Rursus,
homines fortes et duros corpore, quia potentiores sunt
viribus, sunt magis eligendi ad opus bellicum. Amplius
cum videamus aliqua animalia bellicosa, aliqua vero timida:
homines similiores animlaibus bellicosis, utiliores videntur
esse ad bellum. Tribus igitur generibus signorum cognoscere
possumus bellicosos viros. Primo quidem per
signa, secundum quae arguitur animositas et audacia. Secundo
vero per signa, secundum quae ostenditur virilitas,
et fortituodo corporis. Tertio autem per signa, secundum
quae conformamur animalibus bellicosis. Sunt autem signa,
per quae ostenditur animositas et strenuitas cordis, vigilantia
oculorum, et erectio cervicis. Ideo dicit Vegetius, quod
adolescens Martio operi deputandus debet esse vigilantibus
oculis, et erecta cervice. Signa vero, per quae ostenditur
fortitudo corporis et vires membrorum, sunt durities
carnis, et compactio nervorum, masculorum, et lacertorum.
Nam secundum Philos. 8. Polit. opus bellicosum, et industria
mentis, omnino requirunt modum contrarium.
Nam ut scribitur in 2. de Anima, molles carne aptos mente
dicimus. Sed e contrario dicimus, duri carne habentes
compactos nervos, et lacertos, sunt virosi et fortiores corpore,
sunt aptiores ad pugnam. Signa vero conformantia
nos animalibus bellicosis, sunt magnitudo extremitatum, et
latitudo pectoris. Videmus enim leones animalium fortissimos
habere magna brachia, et latum pectus. Quando
igitur in hmine videmus, quod sit vigilans oculis, erectus
cervice, durus in carne, compactus in nervis et musculis,
habens longa brachia, et latum pectus. debemus arguere
ipsum esse bellicorum, et aptum ad pugnam. Tales
ergo quaerendi sunt bellatores, quia ut plurimum contingit
eos esse aptos ad actiones bellicas.

Torna all'inizio