castella vel manualia tot paria boum habeatis quot iusta censura faccre poteritis. 
castellum vero aut terram  nulli unquam suspectę personę aliquo 
modo tribuam. de pręcipuis autem rebus pro monasterii utilitate agendis, 
non tam maxime cum laicis quum cum aliquibus ex fratribus utiliter consiliantibus, 
ubi mecum affuerint, seu in capitulo cum omni agam conventu. 
ęcclesiam autem ac totum monasterium studebo meliorare, et in antiquum 
et iustum usum reducere, iuxta meam possibilitatem. gualdum de Salisano 
ad conventus utilitatem faciam laborare. de obędientiis quas aliquibus ex 
fratribus dedero, nullum prętium accipiam more symoniaco, nec alicui meo 
consiliario, me scntiente, permittam. Pręterea, de omni legali decima totius 
abbatię quantum secundum canones vobis attinet, et omnes nostrorum portuum 
vel mercati teloneum et redditus vobis confirmo. hęc omnia, sicuti 
dictum est, me firmiter spondeo observare, nisi forte vos communi assensu 
aliquid volueritis indulgere. per ista sancta Dei veridica evangelia. 
His autem ita peractis, non multo post quidam minus sagaces 
non equo illum consilio de morum constanti benignaque probitate 
subverterunt, et ab ęqui rectitudine fervoris quantocius averterunt, 
eumque nimis pavidum effectum cum comite R. eiusque 
socero pactum firmitatis inire fecerunt, ut illorum suffragio 
in abbatię honore quoquo modo tutus roboraretur. quibus 
etiam non modicam concessit pecuniam, aliquantis ornamentis 
ęcclesię et veste principali altaris maioris in pignore posita. et 
hoc latenter et sine conventus notitia fecit, agens contra  sacramentum 
quod omni congregationi iuravit. quol nos percipientes 
nimis condoluimus, et subiugandum comitibus hoc pręvidentes monasterium 
amplius pertimuimus. unde suppresse invicem tristes 
loquebamur, et diu afflicti cottidie tractabamus. et hoc domni 
Oddonis consiliarii sentientes, suaserunt ei, ut armatam manum 
equitum nostrorum seu villanorum ad nos compescendos et compavendos 
in hoc monasterium faceret venire. quod et factum 
est. itaque omnibus ex nobis collectis in capitulum venit, et ut 
omnes in sua consentiremus electione propriam a nobis in ipso 
loco manuum exegit per vim descriptionem. hinc referendum 
notandumque est, quod eundem domnum Oddonem ante abbatiam, 
ut supra retulimus, prudentissimum sollertissimumque ac
  |  
  |