et ut ligna quibus Romualdi cellę debebant construi, minutatim
incidi preciperent, sacrilega machinatione suggessit. Eo itaque
modo alta Paradisi cedrus de terrenorum hominum silvis
eiecta est.
XLVI. Inde vero progrediens, non longe ab Appennino
monte in loco qui dicitur Aquabella manere constituit. Illic
sane dum seculares quidam cum discipulis eius habitationum
tecta construerent, Romualdus autem, quia iam pre senectute
|
1
5
|