: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 24


DE MORTE CORRADI REGS APULIE ET PAPE INNOCENTII QUARTI. - Anno Domini 1254
cum rex Corradus duobus annis regnum Apulie tenuisset, decimo die exeunte madio Conradus
in Apulia regnum simul et vitam amisit. Post cuius decessum Innocentius papa in manu
valida intravit Apuliam et sedem suam finxit apud Neapolim. Ad cuius presentiam omnes
principes Apulie convenerunt, Manfredus etiam princeps Taranti filius Federici eandem subiectionem
et devotionem in omnibus proferentes. Cum igitur caput magnifici Innocentii quarti
nubes excedere videretur, sicut placuit ei in cuius manus sunt omnes fines terre qui etiam
altitudines montium contemplatur, decima die intrante decembri apud Neapolim nature legibus
satisfecit; cui successit Alexander quartus, qui prius erat episcopus ostiensis.
Dum autem magnificus Innocentius esset in mortis articulo constitutus, iamque illum versiculum
frequenter repeteret: Domine, propter iniquitatem corripuisti hominem, Manfredus
naturalis filius Federici, impatiens dominii sedis apostolice iam rebellis effectus, magnam stragem
militum ecclesie apud Fociam perpetravit. Audita igitur morte Innocentii et substitutione
Alexandri cum maiore audacia cepit ecclesiam in Apulia expugnare, vires eius quotidie subnervando.
Cuius audacia ac sagacitate mirabili Apuli pavefacti, a devotione romane Ecclesie
discedentes, principi humiliter adherebant. Papa itaque Alexander, ordinatis capitaneis, cum
militia infinita, qui deberent contumaciam et processum principis cohibere, exiens de Neapoli
ad partes Campanie properavit. Manfredus autem opus inceptum consumare intendens, armis,
muneribus et ambagibus exercitum ecclesie ita debilitare curavit, donec ipsos de regno turpiter
et effeminate coegit exire, taliter quod totius regni partem obtinuit principatum in preiudicium
Ecclesie et gravamen.
DE MORTE DEVOTISSIMI ARNALDI ABBATIS ET SIGNA QUE APPARUERUNT IN EIUS MORTE.
- Anno Domini 1255, cum vir devotissimus abbas Arnaldus, honestatis forma et religionis
monastice speculum et exemplar, octo annos et tres menses in carcere tenebroso et in vinculis
consumasset, circiter septuagesimum vite sue annum, die duodecimo intrante februario, qui
tunc fuit primus die quadragesime, apud Aslum feliciter migravit ad dominum. Imminente
vero hora migrationis sue, que fuit circa diluculum, sicut fratres Minores viri devotissimi nobis
retulerunt, multi in castris imminentibus constituti, viderunt manifeste ignea signa ab aethere
descendisse ad instar duarum ardentium facularum, que saper carcerem eius tamdiu steterunt,
donec illa sancta et a Deo dilecta anima a carnis vinculo est soluta. Significativa sane,
sicut firmiter arbitramur, illa duo signa facere duplices aureolas quas vir beatus est a Domino
in celesti curia inter martires et virgines coronatus. Corpore siquidem et animo fuit virgo,
sicut sacerdotibus, quibus confitebatur, liquido confitentur; nam neque verbo, neque facto

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio