substantia est in nomine modus permanentis,
et appellatur iste modus substantia,
que proprietas permanentis convenit
omni substantie, unde substantia est. Non
autem convenit accidenti, ut accidens est.
Ideo modus significandi essentialis generalis
nominis, qui est modus permanentis,
magis appellatus est substantia quam accidens
vel quam alio nomine.
<Responsio ad argumenta>
<Ad 1-1-1 et 1-1-2> Per hoc patet solutio
a \d/ prima duo argumenta, que probabant
quod substantia non esset de significato
gramatico nominis, que procedebant de
substantia que est res vera. Et bene conceditur,
quod de modo essentiali generali
nomen non significet substantiam que est
res vera, sed modus significandi qui accipitur
a proprietate conveniente substantie
omni, in quantum est substantia.
< Solutio ad 1 >
Et per hoc patet etiam solutio istius questonis,
quare < llle modus qul est in nomine >
magis appellatur substantia quam
[modus] accidens vel quam alio nomine.
Iam enim solutus est.
< Solutio ad 2 >
Ad aliud quod secundo queritur, utrum
qualitas cadat in significato gramatico nominis,
dicendum quod sic, sed non qualitas
que est res vera sed quidam modus significandi,
qui est significare per modum
determinati proprie vel communlter.
|
|