Blondus Flavius Foroliviensis: De verbis Romanae locutionis

Pag 212


[XXI] [91] Stationibus, ut video, erumpet impetumque faciet quispiam
et cornuta urgebit quaestione, verborum ne desinentias
et tempora ac modos nominumque inflexionem et numeros servasse, an
penitus confudisse multitudinem credam, qui latinitate illam perpetua
usam esse contenderim. [92] Si vero affirmans respondebo, id penitus
impossibile clamabit fuisse, cum artis grammaticae regulis ista confici
oporteat, a qua multitudinem ipsam accuratissime relegavi; sin negabo,
qualis illa fuerit latinitas interrogabit. [93] Cui velim una
satisfaciat responsio: nec didicisse, nec naturae aut bonae consuetudinis
munere regulas indoctam multitudinem scivisse, quibus grammaticam
orationem omni ex parte congruam faceret, neque etiam tam
longe a variationibus inclinationibusque et reliqua grammaticae orationis
compositione illius latinitatem abfuisse, quin litterata, qualem
mediocriter aetate nostra docti habent, oratio et videretur et esset.
[94] Id, quia scriptis priscorum testimoniis ostendere longum
esset, viventium vocibus probare est animus.
[XII] [95] Si Pelignos Brutios, si Marsos Aequiculos Campanos
Sabinos et vicinas urbi gentes alias, quae loca inhabitant montana,
adiverit Mediolani Brixiae aut in reliquis Galliae Cisalpinae urbibus
civiliter enutritus et apprime doctus, loquentes rusticos mulieresque
audiens communis Romanorum loquela qualis olim fuerit scire numquam
desiderabit: plurima illic, quae longo studio et assidua librorum
revolutione vix discere potuerit, scalpra inter et sarculos et asello
bobusque adhortandis deterrendisque frequentari latina sentiet
verba. [96] Quamquam urbs Roma, quae pristino virtutis splendore
exhausta paucas reliquis in rebus sui ipsius reliquias habet integras,
non minimum huiusce rei hucusque servat indicium; [97] viros tamen
ibi a cursu loquendi pristino quam mulieres magis deflexisse
ideo crediderim, quia minorem ipsae cum externis rarioremque sermonis
consuetudinem habent. [98] Eas saepenumero adverti, mutua
salute obvianti data redditaque, bonam valetudinem ceterasque domus
condiciones verbis magna ex parte litteratis vicissim interrogantes,

Torna all'inizio