Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1828


Sane, quoniam e montibus excrescere silvas et manare
fontes et flumina a quibus lacus, paludes et stagna cernimus
exoriri, de montibus primum scribendum non incongrue ratus
sum.
Sunt igitur, ut liquido patet, montes terrarum eminentie
quedam in celum, non tamen eque, surgentes; et ex his aliqui
saxei, non nulli terrei sunt. Qui in sublime magis efferuntur saxei
omnes, qui vero humiliores persepe comperiuntur fere
semper sunt terrei. Ex his colles, quos ut plurimum montium
summitates in longum protensas dicimus, et promontoria, que
sese in maria propellentia cernimus, oriuntur; de quibus indistincte
cum montibus mentio fiet.
Is tamen ante alia queso faveat operi qui illos ab orbis conditione
constituit et ex excelso eorum altitudines metitur et
conspicit.
 
AALAC mons est cuius nomen alii 'dividentem montem' interpretantur,
alii vero 'levem' idest limpidum seu lubricum; et
in Syria constitutus eminet.
ABARIM mons est excelsus dividens terram Amon et Eufratis
a terra Promissionis contra Ierico, Iordanem usque fluvium radices
protendens. Ostenditur quippe ascendentibus de Libiade
in Eston. Insignis autem est morte Moysis incliti atque primi
Hebreorum ducis.
ABYLA mons est in Mauritania celsitudine levatus in sidera,
oppositus Calpe monti qui in Hispania est. Quos ambos Herculis
esse columnas aiunt, voluereque ex veteribus quidam hos
unum et eundem iam dudum, colle continuato, fuisse montem
herculeaque virtute fuisse divisum, et ex Occeano quod ante
non erat intromissum terris mare quod postea in hodiernum
usque diem Mediterraneum dictum est.
ACANTIUS promontorium est Magnesie.
ACATON mons est Etolie.
ACIUM Epyri promontorium est, memorabile navalis pugne
Octaviani Cesaris victoria et clade Antonii et Cleopatre.
ACREA promontorium est olim Iunoni sacrum, sese effundens

Torna all'inizio