Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 548


IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 10
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit Magister, quid conveniat vel non conveniat uni naturae
ex hoc quod est alteri sociata in persona Christi, hic determinat quid conveniat
ipsi personae Christi ratione humanae naturae. Quid enim sibi conveniat ratione
divinae naturae, dictum est in 1 lib.. Dividitur autem haec pars in duas:
primo quaerit, utrum conveniant Christo ratione humanae naturae ea quae ad
dignitatem humanae naturae pertinere videntur; in secunda de illis quaerit
quae pertinent ad defectum, dist. 11, ibi: «Solet etiam quaeri, utrum debeat simpliciter
dici atque concedi Christum esse factum, vel creatum, vel creaturam».
Prima in duas: primo inquirit de illis quae pertinent ad dignitatem naturalem
humanae naturae, sicut est personalitas; secundo de his quae pertinent ad
dignitatem gratiae, ibi: «Si vero quaeritur, an Christus sit adoptivus filius
secundum quod homo, an alio modo, respondemus Christum non esse adoptivum
filium aliquo modo». Circa primum duo facit: primo movet quaestionem;
secundo obiicit ad utramque partem, et solvit, ibi: «Quod enim persona sit, his
edisserunt rationibus». Et haec pars dividitur in duas, secundum duas vias in
quibus ad propositam quaestionem argumentatur; secunda incipit ibi: «Sed
adhuc aliter nituntur probare, Christum secundum hominem esse personam».
Circa primum duo facit: primo ponit obiectionem; secundo solvit, ibi: «Propter
haec inconvenientia». Circa primum duo facit: primo obiicit ad partem affirmativam;
secundo ad partem negativam, ibi: «Sed contra. Si secundum quod
homo, persona est; vel tertia in Trinitate persona, vel alia».
«Propter haec inconvenientia et alia quidam dicunt, Christum secundum hominem
non esse personam». Hic solvit; et circa hoc duo facit: primo respondet ad
quaestionem; secundo ad obiectum, ibi: «Illud tamen non sequitur quod in
argumento superiori inductum est».
«Sed adhuc aliter nituntur probare Christum secundum hominem esse personam».
Hic ponit aliam obiectionem: et primo obiicit; secundo solvit, ibi: «Ad
quod dici potest».
«Si vero quaeritur, an Christus sit adoptivus filius secundum quod homo, an
alio modo; respondemus, Christum non esse adoptivum filium aliquo modo».
Hic inquirit de illis quae pertinent ad dignitatem gratiae; et primo de filiatione
secundum adoptionem; secundo de praedestinatione, ibi: «Deinde si quaeritur».
Circa primum duo facit: primo ostendit quod Christus non sit filius adoptivus;
secundo obiicit in contrarium, ibi: «Sed adhuc opponitur».
Et circa hoc tria facit: primo ponit obiectionem; secundo solvit, ibi: «Ad hoc
dici potest»; tertio solutionis confirmationem quantum ad duo: primo quantum
ad hoc quod Christus est naturalis filius Virginis, ibi: «Quod vero naturaliter
sit hominis filius, Augustinus ostendit»; secundo quantum ad hoc quod non sit
filius per adoptionem, ibi: «Quod autem non sit filius adoptivus, et tamen gratia
sit filius, ex subditis probatur testimoniis».

Torna all'inizio