Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 152


Vbi sunt qui dicunt perisse de mundo ecclesiam, quando nec inclinari
potest?
Item in eadem: Quisquis putauerit ecclesiam
in una parte esse et non eam cognouerit diffusam toto orbe terrarum,
et crediderit eis qui dicunt: Ecce hic est Christus et ecce
illic, sicut modo audistis cum euangelium legeretur cum ille
totum orbem emerit quia tantum precium dedit, ille tanquam
in proximo scandalizatur, a luna uritur
. Falsum est igitur
quod de corpore Christi a te creditur et astruitur. Ergo uera est
eius caro quam accipimus, et uerus est eius sanguis quem
potamus.

Torna all'inizio