marchionum consuetudo fuerat. Interea, die tertio, Lucenses et Florentini in discordiam 
cum comite Guidone devenerunt, et ad domum eius cum armis insultum fecerunt, 
et nisi comes Guido, tunc puer, ad pedes ducis fugisset, eum interfecissent. Pisani vero hec 
audientes, bellum magnum contra Lucenses et Florentinos pro adiuvando comite fecerunt, 
et honorem magnum inde habuerunt; de quo bello mortuus est nobilis Florentinus Iacob 
quondam Berlingerii. De quo bello Lucenses in magnam tristitiam excitati sunt, et omnes 
suos contra Pisanos bandierunt. Pisani, hoc audientes, cum omnibus suis Pisas reversi sunt. 
Post hec, die Sabbati Sancto, qui fuit VII kal. Aprilis, ducem Guelfum cum magno honore 
et triumpho et processione Pisani, et iam dictus archiepiscopus, receperunt, de quo Lucenses 
in magnam devenere tristitiam, et Pisani securitatem et fidelitatem fecerunt; et dux Pisanis 
iuravit salvare homines Pisanos in personis et havere, et si pro adiutorio et consilio vel facto 
ipsi duci prestando in guerram devenirent, usque ad pacem, viribus quibus potest, adiuvare 
et defendere. Et sic a Pisana civitate cum maximo amore et honore, pridie kal. Aprilis, 
recessit, ad Sanctum Genesium remeavit, pro fidelitate recipienda ab aliis civitatibus et fidelibus 
Marchie, omnesque civitates pro honore a Pisanis ei collato, et timore, fidelitatem et 
honorem ei fecerunt. 
A.D. MCLX. In quinto consulatu Cocci, Pisani Consules civitatem a Portello, et via 
que percurrit usque ad viam Sancte Marie, duos pontes cum portis, usque ad turrem Arni 
murare fecerunt. Ducem Guelfum, marchionem Tuscie, cum magno honore receperunt; duas 
galeas in guardia maris stare fecerunt, que galee cum sagettiis IIIIor de portu de Turri ad 
insulam Capalbi de Sardinea super IIIIor galeas Saracenorum de Denias, que magnam navem  
unam Alexandrinam Ianuensium captam  habebat, impetum magnum in Saracenos fecerunt 
eosque in fugam in periculo maris converterunt, et predictam navem Alexandrinam cum Saracenis 
quos in navi pro ea cum havere conducenda ad Deniam prendiderunt, predicte II 
galee navem defensam a Saracenis, cum magno triumpho, Pisas reduxerunt; quo audito, 
Ianuenses duas legationes, cum consule et sapientibus, Pisas direxerunt, qui amore pacis et 
societatis, et pro bono usu et pro dono et pro magno honore quem Deus dedit Pisanis, ipsam 
navem cum toto here a Pisanis petierunt. Consules iamdicti, cum consilio et aliorum bonorum 
hominum, navem cum toto here pro amore et donatione Ianuensibus reddiderunt. Ianuenses 
itaque cum amore et letitia, et gratias ingentes referendo, Ianuam reversi sunt. Hoc fuit 
anno Domini MCLXI in mense Iunio, eodem anno. 
A.D. MCLXI. Ionatta, filius Tolomei, de Tusculana venit Pisas, et iuravit fidelitatem 
Villano archiepiscopo Pisanorum et Consulibus et universo populo salvare Pisanos in mari
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
  
30 
  
  
 
  |