memoratam. Et dum incognita nemora tam personarum quam
nominum, que mea lingua Florentina eciam non valet exprimere,
introissem, dum me exire putarem in domum Dedali, me reperi
vagabundum, nulloque additu michi patefacto, dum oneri quod
assumpseram, succumbere me putarem, per quasdam rimulas
cepi lumen parvum percipere veritatis….
2. Accipe ergo clementissime Imperator et Cesar semper auguste,
manipulum virorum illustrium, quem de silva tante densitatis
excerpere valui manu quodammodo tremulenta, ut sit gloria
capiti tuo et torques collo tuo….
Ingressus in Cronicam Boemie (521).
Miraculum de incisione digiti S. Nicolai (521-2).
Incipit descripcio Boemorum et unde originem traxerunt (522).
De descripcione terre Boemorum et proprietatibus rerum ipsius (523).
De imposicione nominis terre Boemie (ibid.).
De moribus primorum gentilium Boemorum (523-4).
De prumo duce Boemorum et causa sue eleccionis (524).
De Premysl electo ex aratro et eius magna prudencia (524-5).
De fundacione urbi Pragensis (525-6).
De mirabili insolencia Boemorum et maxime puellarum (526).
De successione ducum Boemie (ibid.).
De duce Wratislaw et exercitu eius contra Bohemos (526-7).
De notabili victoria Boemorum (527-8).
Incidens de impietate et scelere cuiusdam pessimi proditoris (528).
De Borziwoy, primo duce Boemorum christiano (528-9).
De fundacione prime ecclesie temptacione ducis Borziwoy (529).
De Spitigneo duce, filius Borziwoy et S. Ludmille (530).
De Wratislao, fratre Spitignei, patre S. Wnceslai (ibid.).
De morte S. Ludmille et miracuilis etc. (ibid.).
De S. Wenceslao duce (531).
De duce Bolesao fratricida (ibid.).
|
|