Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 60


Hermannum comitem, fratrem Abagelardi, capiens, Rogerio fratri in turri Melitensi
recludendum mittit.
VI. - Qui dum in vinculis obscuro carcere cruciaretur, Abagelardus, fraterna compassione
tactus, pactionem cum duce, ut, urbem sibi reddens, fratrem recipiat, facit. Duce
itaque, hac calliditate illum deludendo, fidem dante, ut, cum apud Garganum venirent - sic
enim castrum quoddam dicebatur - , fratrem sibi a captione liberum redderet, ille incautus,
verba argumentosa minime advertens, urbe digrediens duci eam reddit. Sicque cum ipso
aliquantisper commoratus, fratris redditionem frustra suspicabatur.
At, cum Russanum ventum est, asperius cum duce, quod nimium protraheretur, sermonem
habuit; versus Garganum ut iter acceleret, hortatur. Cum ecce dux dolum aperit: infra
septem futuros annos se illuc, quo dixerat, non iturum asserit. Ille sic calliditate verbi se
circumventum animadvertens, plurimum cum duce altercatus, irato animo discedens in Apuliam,
castro sancti Agadii seditiosus sese cum suis recepit. Dux itaque, sciens illum ad
hoc niti, ut totam Apuliam versus se pro posse commoveat, exercitu excitato, illum insequens,
obsessum vadit. Sed castro natura, munitione, defensalibus firmissimo, cum diutius in oppugnando
persisteret, ipsis, qui intra erant, fortiter a gentibus, plus damno suorum perturbabatur,
quam versus castrum proficeret.
Abagelardi autem de amissione fratris dolor in dies excrescebat; neque enim vincula,
quibus frater artabatur, ipsum haud secus ac illum ex recordatione angebant. Unde et frequentius
casus fratris quibusdam pactionibus meliorare attentans, vix tandem obtinuit ut,
castro reddito, fratrem recipiens, quorsum liberet, abscedere liceret.
Sicque, fratre recepto, pariter discedentes, mari transmeato, ad imperatorem Constantinopolitanum
transeunt. Ubi et ultimos dies clauserunt.
VII.- Famosissimus ergo Siciliae princeps et debellator, Rogerius, in Sicilia, in omnibus
strenue agens, morabatur. Neque enim, aliqua delectatione se retrahente, hostibus absens
fieri patiebatur: quippe quem egestas, labor, minae hostis, imminens jugis decertatio, vigiliae,
vel aura asperior ab incoepto non deterrebant. Sed potius, quanto asperitatibus quatiebatur,
eo ardentiori constantia, ipsa humano more animo suo innata dominationis cupidine, vincere,
quam vinci nitebatur. Et, quamvis omnia cupiens esset, impensius tamen zelo potiendi
Castrum- Johannis angebatur; quod, si adeptus foret, sciebat se, quasi pro flagello, uti ad

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio