Grimoaldus barensis princeps, nec non Gofridus Comes andrensis,
tantam ipsius potentiam experti, saniori consilio
inter se habito, mox ei subiciuntur; unde Tancredo ipsi, dux,
animo iam sedatus, terras quascumque abstulerat reddidit; quibus
deinde precepit ut post ipsum ad obsidendum secum Troiam
celeriter accessuri essent. Porro Troiani, percipientes prefatos
magnates duci colla iam subdidisse, confusi sunt valde, qui etiam
ne sine tutore existerent, miserunt ad Robertum Capuanorum
principem quatinus cito veniens, dominium super se susciperet,
atque a duce, qui iam instare cernebatur, protegeret. At ille
nolebat ad eos ire, verens certa pro incerta neglegere. Ad
hec, Comes Ranulphus iratus respondit: "Ego, inquit, si tu non
vadis, nullo modo agam quin eis auxiliaturus pergam"; qui cum
Troiam ingressus fuisset, cives alloquitur, mutuoque firmata
fidelitate, eos se contra Rogerium protecturum firmissime spondet.
19
Verum dux appropinquans venit super Salpim, moxque
eam obtinuit; qui audiens Ranulphum comitem contra se Troianos
velle tueri, indignatur valde, dicens: "Si comes Ranulphus
terram meam abstulit, ego vadam, relicta interim Troia, suam
ei ablaturus". Cumque pretergrediens Troiam, ad castrum quod
dicitur Gretium pervenisset, Comes Ranulphus, putans eum
ad terram suam invadendam, sicut dixerat, velle ire, verensque
eam amittere, premissit legatos suos post eum, per quos
cito concordia ipsius secum habenda flagitaretur. Cumque dux
cum eodem, si Troiam de se tenere vellet, se concordaturum
promississet, confestim ille Troianis dimissis, ad castra ipsius
qui in predicto adhuc loco morabatur, concitus ivit. Deinde
seorsum habito vicissim colloquio, pactoque alterutrum concordie
constituto, Comes ad propria regreditur. Dux autem
Troiam obsessurus rediit, ad quam videlicet obsidionem supradicti
|
|