servavit, quia mori non debebat donec in Ierusalem celebraret.
et ideo cum in Ierusalem missam diceret, tempus erat ut admodum
moreretur. ille vero, licet fuerit sceleratissimus, tamen
de Dei misericordia non desperans, peccatum suum coram omnibus
est confessus. et ut compleatur verbum, quod scribitur in libro
Sapientie: "Per que peccat quis, per hec et torquetur",
omnia membra quibus dyabolo obsequium prestiterat, sibi
precepit incidi, mandans ut postquam corpus suum sic membratim
fuerit detruncatum, super currum ponatur et ubicumque
animalia subsisterent, ibidem sepeliatur. iussitque sibi igitur
precidi pedes cum quibus ad dyabolum consulendum iverat, linguam
cum qua dyabolum advocaverat, manus cum quibus dyabolo
homagium fecerat; tandem oculos erui, quia ipsi ad ista
conficienda lumen prebuerant. positum est igitur corpus truncatum
super currum cum vero animalia ipsum ducerent et
iuxta ecclesiam Latteranensem essent, ibi penitus substiterunt,
propter quod in dicta ecclesia ipsum cum honore debito sepelierunt.
ex quo patet quod non est aliquis ita sceleratus, qui non
possit a Deo misericordiam consequi, si cum vero corde ad
|
|