Quid est enim hodieque quod cernimus, quoniam salamandra in ignibus
vivit, et non modo laesionem adustione non patitur, sed tanquam
fomentis insuper vegetatur? Quidam quoque vermiculi in ferventissimis
aquis et nascuntur et vivunt. Quid est quod palea tam frigida est, ut
obrutas nives diutissime servet, tam calida, ut poma quaelibet acerba
maturet? Quid est quod ignis, cum ipse sit lucidus, quaelibet ab eo
fuerint adusta nigrescunt, et cum ipse resplendeat, quicquid et ambit et
lambit, pulcherrimus decolorat? Verumtamen lapides igne candente percocti
et ipsi sunt candidi, et quamvis magis ille rubeat, illi flammis albescant,
luci tamen congruit album, tenebris nigrum. Cumque ignis in lignis
ardeat, lapides coquat, contrarios habet in non contrariis rebus effectus.
Licet enim sint lapides et ligna diversa, constat tamen non esse contraria,
sicut album et nigrum, quorum in lapidibus unum, in lignis exhibet
alterum. Illos enim clarificat, haec offuscat, dum in illis omnino deficeret,
nisi in istis viveret. Cur etiam in carbonibus tanta infirmitas, ut ictu
levissimo frangantur, pressu facillimo conterantur, et tanta firmitas, ut
nullo humore corrumpantur, nulla prorsus aetate vincantur, usque adeo,
ut eos sub sternere soleant, qui limites figunt, quatinus litigantes eorum
ostensione convincant, si qui post annosa temporum ac diuturna curricula
fixum lapidem limitem non esse contendant? Quis enim eos infossos
humidae foveae, ubi ligna putrescerent, tandiu durare incorruptibiliter
posse, nisi rerum ille corruptor, ignis, effecit? Calx quoque conceptum
ignem atque sopitum sic occultissime servat, ut nemo tangendo sentiat,
sed cum extinguitur, tunc accenditur et sentitur, ut enim calx vim occulti
|
|