Petrus Damiani: Epistulae

Pag 54


deest omnino, qui transferat, deest postremo, qui celeri saltim lectione
percurrat.
Enimvero cum furentibus ventis tempestas oboritur et procellarum
turbo fluctivagus in cumulos elevatur, tunc mare in ipsa sui pelagi profunditate
mitius estuat, circa litus autem tanto se ferventius erigit, ut naves
quoque, si appulerint, frangat. Unde fit, ut remiges tunc litoribus loca
contigua tanquam Sircium discrimen aufugiant, et quietioris tunc pelagi
profunda conscendant, sic nimirum, cum iam huius saeculi terminus
appropinquat, quasi circa litus suum mundanus fervor ebullit, seseque in
perturbationis atque superbiae cumulos erigit, et qui in praeteritis saeculis
velut in pelagi profunditate quodammodo tranquillus extiterat, nunc
circa finis sui litus pestilenter exestuat, ut applicantes quique discrimen
naufragii vix evadant. Et haec quassatio ac perturbatio de luxuria nascitur,
et quod naturae contrarium est, de voluptate afflictio generatur. Unde
et Salomon: Hanc , inquit, occupationem pessimam dedit Deus filiis
hominum, ut occuparentur in ea. Vidi quae fiunt cuncta sub sole, et ecce
universa vanitas et afflictio spiritus . Omnes enim dum anhelant ea, in
quibus delectentur acquirere, necessario compelluntur afflictione spiritus
laborare, et dum in eo, quod iste quaerit, alter obicitur, ad id, quod oblectat,
non sine laboris tedio pervenitur. Hinc rursus ait: Cumque me con vertissem
et allia. Quae nimirum species, dum vi naturalis acredinis mordent
faucium gustum, lacrimas provocant oculorum. An non ceparum et alliorum

Torna all'inizio