Salimbene de Adam: Cronica

Pag 670


et custodiam illam in toto corde meo. Et iterum: Da michi intellectum,
ut custodiam mandata tua. Et iterum: Revela oculos meos,
et considerabo mirabilia de lege tua. Tunc responsum accepit a
Spiritu Sancto non visurum se mortem, nisi prius videret Christum
Domini. Et ideo expectabat consolationem Israel, et Spiritus
Sanctus erat in eo, ut habetur Luc. II. Et quia scriptum est,
Prover. X: Desiderium suum iustis dabitur, et: Desiderium si
compleatur, delectat animam, Prover. XIII, «impletum est desiderium
senis in mundi istius senectute», dicit Augustinus. Ideo
dicit Ps.: Desiderium anime eius tribuisti ei et voluntate labiorum
eius non fraudasti eum. Et ideo, viso Domino et in ulnis suscepto
et osculato, orat se in pace dimitti, ut habetur Luc. II. Si quis
autem miratur de tam longa vita, dicimus, primo, quod nichil est
impossibile Deo, quia omne quod voluerit faciet, et sermo illius
potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis?
Eccle. VIII; secundo, de Enoch et Helya damus instantiam et
exemplum, qui diu vixerunt et adhuc, Deo volente, conservantur
in vita. De quibus, XI Apoc., habetur: Et dabo duobus testibus
meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti
saccis.
Sane considera verum esse verbum beati Ysidori, qui dicit
quod «aliquando utiliter peccatur in minimis vitiis, ut maiora
horum caveantur». Occasione enim istius Ghirardini ordinatum
est ut de cetero nullum novum scriptum extra Ordinem publicetur,
nisi prius fuerit per ministrum et diffinitores in provinciali
capitulo approbatum. Quod si quis contra fecerit, tribus diebus
in pane tantum et aqua ieiunet, et careat illo scripto.
De peccatis Iude proditoris; et quod non est improperandum sanctis viris, si
aliqui peccant ex eis, immo ex hoc magis laudandi sunt, quia, aliis cadentibus,
ipsi firmiter cum Domino perseverant.
Iudas de apostolorum collegio fuit et multa mala fecit tempore
mortis Christi sive instante passione Dominica. Nam turbavit
apostolos in Dominica cena. Cui dicere poterant, Iosue VII:

Torna all'inizio