rediviva semper memoria coleret, meque tremendo iudici piis precum
exequiis commendaret. Cui tunc sponsioni et hoc additum est, ut unum
sine intermissione pro me pauperem et alimentis simul et indumentis iugiter
sustentarent. Hic mei laboris est fructus, haec merces operis, haec
redhibitio talionis.
Sed dum tot copiosis ac preciosis muneribus liberalitas me vestra prosequitur,
non sine causa timeo, ne dum peracto labori quasi praefixa terrenae
mercedis quantitas redditur, salutare michi orationis vestrae beneficium
subtrahatur. Nam ubi diurno operi diarium redditur, nil restat, quod
spei operantis de caetero relinquatur, nisi forte cum Salomone me sors illa
contingat, qua nimirum et id, quod optabat, optinuit, et hoc insuper, quod
non petebat, accepit. Verum ego contentus uno, nequaquam delector in
altero, et dum sanctae orationis vestrae munus efflagito totisque desideriis
avidissime concupisco, quantumvis arduum quantumlibet sumptuosum
terrenae facultatis commodum parvipendo. Quamvis enim karitas vestra
tam plena sit atque perfecta, ut his, qui sibi familiares esse merentur,
utrumque minus libens affluenter impertiat, michi tamen tanti est unum,
ut alterum non requiram. Sinistra quippe suspicio pavidae mentis archana
conturbat, ne dum terrena michi facultas offertur, spiritale munus in aliquo
minuatur. Nam in estimationis meae lancibus gravius pensat sanctae
orationis obolus, quam auri talentum vel copiosa micantium multitudo
gemmarum. Illud scilicet aurum quaero, illud michi dari desiderabiliter
concupisco, de quo scriptum est, quia seniores habebant fialas aureas
plenas hodoramentorum, quae sunt orationes sanctorum . Hoc aurum cunctis,
quae desiderari possunt, acquisitionibus praefero, hoc inhianter
amplector, in huius comparatione cuncta terreni quaestus commoda
floccipendo.
Unde sanctae karitatis tuae, venerabilis pater, imploro clementiam, ut
illud vestrae sponsionis indiculum, sicut in sancto Cluniacensi monasterio
scriptum est, ita nichilominus et in reliquis, quae disciplinae vestrae subiciuntur
imperio, conscribatur. Adhuc pietati tuae humiliter prodo, vestigia
|
|