sub pedibus conprimunt, unaqueque que sua sunt et non que Iesu  
Christi sunt querit? Et quid est quod columbe geminos pariunt, sed  
tamen in unum quotquot sunt in loco conveniunt, nisi quia ordo  
iste in filiis pullorum columbarum similitudinem servat, sponso et  
sponse dotalia querens, ut ab ancillis debita exigat, et tamen quotquot  
sunt omnes consumantur in unum? Non enim sicut ille filias  
sub servitute comprimit, aut omnino relinquit, sed statim filiabus  
suis viros procreat et libertate donat, sic tamen, ut sibi libere obedire  
compellat. Aut enim omnino erit sterilis aut, si fecunda, liberos  
emittit quos generat: creatio itaque et libertas simul. Emancipati  
vero non a servitute nec ab unitate solvuntur, sed manent simul  
omnes, sicut columbarum caterve, omnes nidificantes, omnes libertate  
gaudentes, et parientes libere in domiciliis suis. 
5. Esca quoque corvorum et columbarum quam diversa sit, notum  
est. Et quod in carnibus carnalis vita, in leguminibus et frumento  
verba Dei designantur, quibus ignotum est? Redarguunt  
autem nonnulli cistercienses, quia colores varios non devitant, tanquam  
si videatur dissonum et in tanta unitate diversum. Sed ista  
nequaquam dicerent, si attendissent colorem corvi semper et in  
omnibus uniformem, colorem autem columbe multiplicem. Haud  
dubium quod abstinentia mali, quam operatur timor una est, operatio  
vero boni, quam operatur caritas, multiplex: non enim unum est  
Spiritus sancti donum, sed multa. Attende tibi, iam nunc, attende,  
sed humiliter, beata gens, populus quem elegit Dominus in hereditatem  
sibi, age viriliter et confortare, quia complacuit Patri tuo tradere  
tibi regnum. Cognosce diligenter que tibi a Domino sunt, ut  
non sis tantis ingratus muneribus, sed memento pharisei ruinam et  
publicani hominis penitentiam, memento quam detestatur alta qui  
exaltat humilia. Si vero fratres illi, de quibus sermo habitus est,  
felicitati vestre invidendum existimant, transeant ad vos, et sint et  
ipsi pariter quod emulantur in vobis; nempe et de populo Iudeorum,
  |  
  |