erroris vel impedimenti remotis obstaculis, ad portum istorie, quamcumque tunc desideraverint,
valeant sine labore perduci et in hiis que invenerint erudiri. Itaque in singulis
huius libri particulis singulas isagogas conpetit dispensari, quarum conductu lectores per
hec maria remigantes ad optatum portum, perlectis hic prius rerum cursibus et lectionum
varietatibus; plane proficiscantur atque per hoc elogium tamquam per hostium inducantur.
Has autem isagogas, id est introductiones, hic, antequam ad libri perveniatur exordium,
autore Deo per ordinem distinguemus.
Prima isagoga vel introductio prime partis libri erit de tractatu divine essentie ante
omnem mundi creationem, et de trinitate atque unitate in Deo; et de mundo arcetipo, in
quo erat Deus; antequam hunc mundum formasset, et de angelis, et de forma et motu
firmamenti, de cursu stellarum et planetarum, de quatuor elementis, et de aliis usque ad
creationem Ade primi hominis a paradiso eiecti.
Secunda introductio secunde particule huius libri incipit ab Adam describere nomina
et acta patrum et filiorum et qualitates illorum temporum et pauca gesta eorum, quia
libel noster eorum gesta versifice representat usque ad tempora Noe post diluvium.
Tertia introductio erit Ebreorum monstrare genealogiam et regna et annos et etates
et nomina et acta regum et patriarcharum et prophetarum Ebreorum a diebus Noe usque
ad Christi nativitatem.
Quarta introductio erit de Belo rege primo Assiriorum et de rege Nino, filio eius, in
Ninivem; cuius uxor fuit Samiramis regina mirabilis, et de principio et fine regni AssiRiorum,
quot annis stetit, sub quo rege defecit, et per quem dissipatum fuit. Cuius regni
principium a tempore Noe colligemus et usque ad Cambisem, filium Ciri regis Persarum,
a quo etiam dissipatum ac subiugatum est, perducemus.
Quinta introductio monstrabit de regno Sitioniorum, quo tempore inceperit, quot
reges habuit, quamdiu duravit, et quo tempore finem habuit.
Sexta introductio erit de regibus Egipti monstrare, quo tempore et sub quo rege inceperiunt,
quot reges habuerint, quot annis duraverint, et quo tempote finiverint. Ordiemur
autem ipsum regnum a tempore Noe usque ad Cirum regem Persarum, a quo etiam est
subiugatum.
Septima introductio erit de regibus Argivorum, quo tempore ipsorum regnum et sub
quo rege inceperit, et quot annis duraverit, quo tempore finierit.
Octava introductio erit de regibus Persarum monstrare a tempore Nabuchodonosor
et filiorum eius quomodo regnum Babilonum a Persis subiugatum est [per Darium regem
et nepotem eius Cirum] et nomina et annos et acta Babiloniorum atque Persarum et
Medorum regum distinguere usque ad Alexandrum Magnum. Cirus rex destruxit regnum
Ligdorum.
Nona introductio de regibus Antiochorum et Egiptiorum [post Alexandrum Magnum],
et de Machabeis et de sacerdotibus et populis Iudeorum, qualiter cum Antiochis regibus
preliati sunt usque ad tempora Erodis regis, sub quo natus est Christus.
Decima introductio erit de Christo et de apostolis et pontificibus Romanis, tempora
et annos et menses, et dies et acta et nomina eorum usque ad tempus Lucii pape tercii,
sub quo et nos hodie sumus. Adiuncta istoria de nativitate et vita Marie virginis et sancti
Iohannis baptiste.
Undecima introductio erit de regibus Francorum, id est Teutonicorum, qui olim dicebantur
Iermani vel Sicanbri, qui etiam a Troia exierunt eo tempore quo Eneas intravit
Italiam. Dicemus autem eorum principium et finem usque ad domnum Fridericum nostri
temporis imperatorem et filium eius Henricum sextum, a tempore Noe incipientes.
Duodecima introductio erit de regibus Italie a tempore Noe, quo tempore ceperunt,
et qui et quot reges fuerunt, et quot annis unusquisque regnavit, usque ad reges Albanorum
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|