ARTICULUS 2
Utrum corpora caelestia habeant aliquem effectum
in corporibus inferioribus.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod corpora caelestia non habeant aliquem effectum in inferioribus
corporibus. Primo per hoc quod in littera dicitur, quod facta sunt huiusmodi
corpora ut sint in signa. Signum autem contra causam dividitur.
Ergo videtur quod non sint causae aliquorum quae in inferioribus contingunt.
2. Praeterea, Damascenus dicit: «Nos autem dicimus, quod
ipsa, scilicet corpora caelestia, non sunt causa generationis eorum quae generantur,
neque corruptionis eorum quae corrumpuntur». Sed generatio et corruptio
ad corporalia pertinent. Ergo videtur quod nec in corporalibus effectum
habeant.
3. Praeterea, necessitas effectus procedit ex necessitate causae, ut in 5 Metaph.
Philosophus dicit. Sed motus corporum caelestium et dispositiones
eorum sunt de rebus necessariis et invariabilibus, ut etiam dicit Dionysius in
Epistola 7, ad polycarpum. Si ergo ex corporibus caelestibus causarentur alterationes
et motus corporum inferiorum, oporteret quod in inferioribus omnia ex
necessitate contingerent. Hoc autem apparet esse falsum. Ergo etc..
4. Praeterea, omne agens agit sibi simile. Sed corpora superiora non afficiuntur
qualitatibus inferiorum corporum, scilicet calore et frigore, ut Philosophus
probat. Ergo videtur quod non possint esse causa motuum et alterationum ad
has formas.
5. Si dicatur, quod causant calorem per motum et per naturam lucis; contra.
Ubi est eadem causa, et idem effectus. Sed omnia corpora caelestia convenienter
motus et lumen habent. Ergo omnia haberent eumdem effectum: quod est
contra omnes qui ponunt causalitatem corporum caelestium super inferiora,
cum quaedam eorum dicantur effective calida ut sol, quaedam vero frigida, ut
Saturnus et luna.
6. Praeterea, cum movens et motum oporteat esse simul, et agens et passum, ut
probatur in 8 Phys., non potest ab uno extremo provenire actio in
alterum nisi per impressionem factam in medio. Sed inter stellas superiores et
corpora inferiora sunt medii orbes planetarum. Cum ergo illi orbes non recipiant
impressionem caloris et frigoris, non videtur quod ad minus a superioribus
stellis aliqua impressio in inferiora corpora fiat, nec etiam ab aliquo planetarum;
nisi forte a luna.
|
|