Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 48


LIBER SEXTVS
M. Aemilio Lepido, Q. Catulo consulibus, cum Sulla rem
publicam conposuisset, bella nova exarserunt, unum in Hispania,
alium in Pamphylia et Cilicia, tertium in Macedonia, quartum
in Dalmatia. nam Sertorius, qui partium Marianarum
fuerat, timens fortunam ceterorum qui interempti erant, ad
bellum commovit Hispanias. missi sunt contra eum duces Quintius
Caecilius Metellus, filius eius qui Iugurtham regem vicit,
et L. Domitius praetor. a Sertorii duce Hirtuleio Domitius
occisus est. Metellus vario successu contra Sertorium dimicavit.
postea cum inpar pugnae solus Metellus putaretur, Cn.
Pompeius ad Hispanias missus est. ita duobus ducibus adversis
Sertorius fortuna varia saepe pugnavit. octavo decimo anno
per suos occisus est, et finis ei bello datus per Cn. Pompeium
adulescentem et Q. Metellum Pium atque omnes prope Hispaniae
in dicionem populi Romani redactae.
Ad Macedoniam missus est Ap. Claudius post consulatum.
levia proelia habuit contra varias gentes quae Rodopam provinciam
incolebant, atque ibi morbo mortuus est. missus ei
successor C. Scribonius Curio post consulatum. is Dardanos
vicit et usque ad Danuvium penetravit triumphumque meruit
et intra triennium bello finem dedit.
Ad Ciliciam et Pamphyliam missus est post Servilius ex
consule, vir strenuus. is Siliciam subegit, Lyciae urbes clarissimas
oppugnavit et cepit, in his Faselidam Olympum Coracum
Ciliciae. Isauros quoque adgressus ad deditionem redegit atque
intra triennium bello finem dedit. primus omnium Romanorum
in Tauro iter fecit. is revertens triumphum accepit et
nomen Isaurici meruit.
At in Illyricum missus est C. Cosconius pro consule. is
multam partem Dalmatiae subegit, Salonas cepit et conposito
bello Romam post biennium rediit.

Torna all'inizio