preparauerat, reuersus est dicens: Imperator pro eo quod uestra sibi donatiua petii, mina
tus est me capi et male tractari. Et quia mihi credidistis ideo renersus sum, uobis omnino
consulturus, ita ut si uestra uoluntas mihi non defuerit, beneficiis et honoribus vos omnes
ditabo. Quorum omnium uoluntates dum sue uoluntati uidit concordes, statim cum omni
exercitu armato super Constantinopolim perrexit. Imperator quippe supra quam credi potest
stupefactus, se et ciuitatem, prout potuit muniuit. Alexius autem quendam magistrum militum,
imperatoris Arnonem nomine, ex genere Alamannorum, promissionibus magnia seduxit
ut sibi ciuitatem proderet. Qui dolis acquiescens per noctem aperuit sibi portam, que Uulgarorum
dicitur. Alexius igitur cum omni christianorum et paganorum exercitu ciutatem
ingressus nocte die Ious, que cena Domini dicitur totam exercitui suo predam ciuitatis triduo,
quem admodum spoponderat, dono tribuit. Qui nulli indulgendo hostiliter queque inuenire
poterant uastantes, depredati sunt. Non solum autem, uerum etiam ecclesias rebus
omnibus spoliabant. Sacerdotes quoque diuina misteria celebrantes capite truncabant, pedibusque
sacrificia conculcabant plerisque sanctimonialibus ac Deo dicatis ab eis stupratis.
Imperator autem Butanioth, ut ciuitatem proditam uidit, statim e palatio fugiit et in ecclesia
sancte Sophie monachum se fieri iussit. Alexius itaque palatium ingressus, Constantinopolitanum
imperium arripuit. Ut autem Dominice resurrectionis die coronatus est, exercitum
a preda et rapinis renocari iussit. Qui ut se non quasi cupidum imperii magnatibus ostenderet,
constituit secum in imperio Michaelem filium predicti Michaelis imperatoris, dicens
omnibus: Non propter me sed propter hunc qui iure in solo residere debet hoc quod factum
est peregi . Postquam Alexius, qui et Commiano dictus est, imperialia sibi iura composuit,
statim cum ingenti copia exercitus undique collecta una cum imperatore quem sibi quasi
socium statuerat, contra ducem Robbertum properauit. Ordinatis itaque non longe a Dirrachio
suis ad dimicandum, ipse imperator tuto in loco positus premisit in prima acie eum
quem secum imperatorem fecerat, ut in bello interiret, nam diu socium eum habere nolebat,
solus enim imperare cupiebat. Quid multa? Commisso prelio dux Robbertus Guiscardus
imperatorem fugauit ac deuicit. Filius autem Michaelis imperatoris, non diu imperator,
statim in primo conflictu interiit. In ipsa namque pugna imperator LX milia milites et X
|
|