Thomas Aquinas (pseudo): Tractatus in arte alchemiae

74


CAPUT VII
De secunda et tertia operatione
Finito primo isto opere ad secundam practicam procedamus.
Ubi corpus primi operis nostri cum cauda draconis, id est lacte
virginis, additis Mercurio novo septem partibus super materia
remanente, secundum pondus pulverum, Mercurio dico purificato
et mundificato, fac transire per corium, et retinere septem
partes totius, lava et impone vitro et furnello, ut in primo opere
fecisti, per totum regendo tali tempore vel circa, quousque videris
pulveres iterum factos, quod iterum excipe vel extrahe, et si
vis tinge, et isti pulveres sunt multo subtiliores primis, quare magis
digesti sunt, eo quod una pars tingit septies septem in Elixir.
Tunc procedas ad tertiam practicam, sicut in prima et secunda
operatione fecisti; et pone super pondus pulveris secundi operis
Mercurii purgati partes septem, et pone in corio, ita quod septem
partes in totum remanebant ut prius. Et iterum coque et fac
pulveres, qui quidem pulveres subtilissimi sunt, quorum uncia
una tingit partes septies quadraginta novem, quae sunt trecentae
et quadraginta tres partes, et hoc super Mercurio.
Ratio est quia quanto plus digeritur medicina nostra, tanto subtilior
efficitur, et quanto subtilior erit, tanto penetrabilior, et
quanto penetrabilior tanto plus ingrediendo tingit. Pro fine
huius notandum, quod si non habes argentum vivum minerale,
secure poteris laborare cum Mercurio communi, quia quamvis
non tantum valeat, sicut iste, dat tamen largas expensas.

Torna all'inizio