Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 378


veste contexerat, excipientis stupor inseruit, nunquam
tamen victoriosis extolli suffragiis in altercationis coeptae
conflictibus animus rescribere superbus appetiit, nec per
cessionis ingratae remedium remissus confligere desperavit;
sed tanto robustius insistere credidi quanto sapidius
mihi cedit ad gratiam ejus gratis invenisse colloquium,
cujus vernantis linguae suasio tam nobiles
suadelas eruptuat, cujus intuitus ad tam familiaris collationis
retransitiva commercia precis multiplicis debuit
pretio invitari. Illud verumtamen vindictae fastigium
quod traxit ad consequentiam legentis auctoritas, si dictantis
conscientia litteram sociasset, ad coeptum tantummodo
salutationis defalcatae litigium si lectoris placuisset
aspectibus, potuit retorqueri. Nec peccavit sane, si verum
fateor, supplicis oratoris intentio, dum ad orationis informis
reformanda mysteria limae vestrae quaesivit auxilium
et vestrae conformitatis perfectio petebatur. Solet
enim raro vel nunquam rigor opificis dampnare quod
edidit. Solet et rarius per se viciosae dictionis enormitas
accusare patronum; sed cum sagacius cujuslibet nota
discriminis alienae mordacitatis impulsibus arguatur,
elegi decentius omne quod scribitur vestrae correctionis
stimulo relinquendum, quod superstitiosa praesertim perplexitas
implicat, quod cura continua laborantis infestat.
Super eo denique quo proponentis elidebatur exceptio
prioris adhuc clypei munita repagulo, sic vestrae replicationis
argumenta refellit quod licet verborum acies
quae per subreptionem frequenter tenuis archa diffibulat,
quae minus bene Cyclopis fabrica decoquit, aliquid
vobis ut dicitis saporis adducat, facit hoc utique, si me
non fallat opinio, discretionis vestrae benignitas quae
cantica sibi displicere non patitur, dum nexu dilectionis
amplectitur citharoedum. Propter quod ista sufficiat triplicata
defensio, donec successivis insultibus impugnetur.

Torna all'inizio