Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 58


<IN DUODECIM LECTIONUM FESTIUITATIBUS>


In omnibus festiuitatibus duodecim lectionum, quaecumque sint, et
in omnibus diebus, qui infra octauas sunt, in quibus in claustro non
loquuntur monachi, quamuis ipsi dies trium lectionum sint, et in omnibus
uigiliis, in quibus missae pulsatis omnibus signis festiue aguntur, et in
omnibus sabbatis ieiuniorum Quatuor Temporum, cum cantor inchoauerit
Gloria patri ad officium sacerdos ingrediatur ad altare ferens
missale manibus suis praecedentibus tribus conuersis cum candelabris
et thuribulo, subdiacono post eos cum textu, subdiaconum sequente
diacono et posito missali super altare faciat orationem suppliciter
inclinatus; diaconus quoque retro post eum similiter faciat. Factaque
oratione signet se sacerdos et osculetur textum euangelii, quem subdiaconus
super altare positum habere debet. Diaconus quoque similiter
signans se faciat ante et retro et ueniens ad sinistram sacerdotis osculetur
cornu altaris. Dehinc faciant simul confessionem, qua facta imposito
a sacerdote thure in thuribulo tribuat diaconus sacerdoti thuribulum
humiliter osculans brachium eius. Accepto thuribulo sacerdos incenset
altare ante et desuper reddatque diacono; diaconus incenset utraque
altaris latera et altare matutinale et sic reddat conuerso; qui deferens in
chorum offerat primum cantori et ipsis, qui cum eo sunt, dehinc in
dextro choro omnibus per ordinem et sic in sinistro, deinde infirmis qui
extra chorum sunt. Duo uero conuersi qui tenent candelabra ante altare
non dimittant ea, usquequo inchoetur Kyrieleison , quo inchoato, depositis
candelabris reuertantur in chorum. Ad euangelium similiter deferatur
thuribulum ad sacerdotem. Post euangelium dum canitur offerenda uel
uersus offerendae, conuersus afferat thuribulum cum acerra cantori,
quicunque ille sit qui chorum tenet, si festiuitas sit duodecim lectionum
uel festiui dies sint trium lectionum intra octauas superius descriptas.
Cantor uero cum uiderit tempus esse, ponat incensum in thuribulo et
mittat diacono ad altare et diaconus tribuat sacerdoti, nisi abbas uel
episcopus in choro sit uel missam celebret; quod si euenerit ad ipsum
deferatur thuribulum cum acerra ad introitum et ante euangelium
a diacono et conuerso, post offerendam a cantore et conuerso.

Torna all'inizio