ad ochas. Et bonum est venari ad ochas quia faciunt eos
arditos et stultos, sed tamen omnes alie aves magne multum
faciunt falchones arditos.
37.
Et est alia natura falchonum qui sunt parvi et vocantur
ismerili, et boni sunt et perfecti et capiunt illas aves quas
capiunt spereverii, et plus volant quam alie aves. Magister
qui vult inocellare eos, in octo diebus opportet ut eos inocellet,
quia postea sunt viciati et nichil valent. Sed tamen si bonus
est magister, potest eos facere capere grues tali dieta et tali
custodia ut alii falchones. Et si vult capere grues, opportet
habere duodecim ysmerlos.
|
|