<DE RASURA FERIA TERTIA INSTITUENDA>
Feria tertia radendi sunt fratres in claustro simul. Ipsa die et in crastino
debent esse balnea praeparata. Quae quo ordine fiant et quomodo illuc
fratres ire et qualiter ibi se habere debeant, superius dictum est, cum
sermo esset de balneis ante Christi Natiuitatem praeparandis.
<DE FERIA QUARTA EBDOMADAE SANCTAE>
Feria quarta non agatur processio. Caetera agantur more solito usque
ad Uesperas. Ante Uesperas non dicantur psalmi Deus auribus nostris ;
pulsentur signa sicut in festis diebus, responsorium Circumdederunt me .
Ebdomadarius canat preces Ego dixi domine ; psalmus ad preces solummodo
Miserere mei deus ; psalmi prostrati non dicantur. Post Uesperas
de Omnibus Sanctis, dicantur Uesperae pro defunctis. Officium mortuorum,
quod post mensam dici solet non dicatur. Ymnus ad Completorium
Te lucis ante terminum , qui similiter dicendus est omnibus diebus
usque ad kalendas novembris. Post Completorium cortina deponatur.
<FERIA QUINTA EBDOMADAE SANCTAE>
<DE OFFICIO DIUINO USQUE AD SEXTAM.> Feria quinta tot candelae
accendantur ante altare, quot antiphonas et quot responsoria cantari
oportet. Finitis tribus orationibus sedentes psallant singuli silenter
quindecim psalmos absque Gloria Patri cum capitulis et collectis consuetis;
ad Pater noster prosternant se super formas et abbate signum
faciente surgant. Inter psallendum et ante Nocturnam pulsentur signa
sicut in duodecim lectionibus. Pulsatis omnibus signis inchoet ebdomadarius
antiphonam Zelus domus tuae . Cum incipiunt psalmum, petant
ueniam super formas et ad Matutinas Laudes similiter. Per singulas
antiphonas et singula responsoria exstinguantur singulae candelae. |
|